라틴어 문장 검색

Nam superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장3)
stimulat communis in arma virginitas crimenque feri raptoris acerbat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:109)
ingeminat crimen, commoti pectoris ignem nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:79)
per clipeum, per pectus abit, lapsoque cruentus advolat Aesonides mortemque cadentis acerbat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 684:1)
quamquam et haec in suggilationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides, quod exhibuit infidelitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:14)
Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:11)
Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:9)
hoc est enim quod planius infert, dicens 'et formidine crimen acerbat', id est quam simulat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4064)
acerbat nomen sine verbi origine:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4072)
itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo offerrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 2:1)
vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:1)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:5)
sic premit adversos et acerbat vulnera dictis ac nunc ense furit, nunc tela natantia captans ingerit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권142)
Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis fuderint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION